5552. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine; hic de Correspondentia Cutis, Capillorum et Ossium cum illo
Cum correspondentia ita se habet: quae in homine maximam vitam habent, (c)ea correspondent illis societatibus in caelis quae maximam vitam et inde maximam felicitatem ibi habent, ut sunt illae quibus correspondent sensoria hominis externa et interna, et quae intellectus et voluntatis sunt; at quae in homine minorem vitam habent, ea correspondent talibus societatibus quae in minore ibi vita sunt, ut sunt cuticulae quae {1} ambiunt universum corpus, tum cartilagines et ossa qua fulciunt et sustentant omnia quae in corpore sunt; et quoque capilli qui ex cuticulis erumpunt; quaenam et quales societates sunt quibus illa et haec correspondent, etiam dicendum. @1 quod I$