5544. `Da illum super manum meam': quod significet quantum in sua potentia, constat ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328; `dare illum super manum suam' est in proprio {1} sensu ipsi illum confidere; at quia fidei intellectu quae repraesentatur per `Reubenem', est parum potentiae `cui confidendum', verum enim quod fidei potentiam suam habet a bono quod charitatis, n. 3563, idcirco per `da illum super manum meam' significatur quantum in sua potentia. @1 proximo$