5541. `Et dixit Reuben ad patrem suum': quod significet illa quae fidei intellectu sunt appercepta a bono veri, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit appercipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Reubenis' quod sit fides doctrina et intellectu, de qua n. 3861, 3866, 5472, proinde illa quae sunt illius fidei; et ex repraesentatione `Jacobi' qui hic est `pater ad quem Reuben dixit', quod sit bonum veri, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538, 5533; inde patet quod per `dixit Reuben ad patrem suum' significentur illa quae fidei intellectu sunt appercepta a bono veri. Quod `Reuben hic loquatur', est quia agitur de Ecclesia in qua fide, doctrina ac intellectu apparenter primas agit, et quoque docet, hic quid faciendum ne illa quae Ecclesiae sunt, destruantur.