Arcana Coelestia (Potts) n. 5533

Previous Number Next Number See English 

5533. `Illi et pater illorum': quod significet a veris et bono veri in naturali, constat ex repraesentatione `filiorum Jacobi' qui hic sunt `illi', quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex repraesentatione `Jacobi' qui hic `pater illorum', quod sit bonum veri etiam in naturali, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538. Quid apperceptio (c)ex veris et a bono veri in naturali, quidem explicari potest, sed non in intellectum cadet nisi perquam obscure, at vero in intellectum spirituum sicut in clara die; talia his inter leviora sunt; inde etiam aliquatenus constare potest qualis differentia intelligentiae est {1} hominis dum in mundo et ejus lumine est, et dum in caelo et ibi in ejus {2} luce. @1 sit$ @2 A d ejus i hujus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church