Arcana Coelestia (Potts) n. 5531

Previous Number Next Number See English 

5531. `In sacco suo': quod significet in cujusvis receptaculo, constat ex significatione `sacci' quod sit receptaculum, de qua n. 5489, 5494, 5529. Quid hic receptaculum, etiam paucis dicendum: naturale hominis in receptacula est distinctum; in unoquovis receptaculo est commune quoddam, in quo communi minus communia seu particularia respective, et in his singularia, ordinata sunt; unumquodvis tale commune cum particularibus suis et cum singularibus habet suum receptaculum intra quod se actuare, seu formas variare et status mutare, possit; receptacula illa apud hominem qui regeneratus est, sunt totidem numero quot vera communia apud illum, et unumquodvis receptaculum correspondet societati cuidam in caelo; talis est ordinatio apud hominem qui in bono amoris et inde in vero fidei est; ex his aliquatenus patet quid intelligitur per cujusvis receptaculum, cum praedicatur de communibus veris in naturali quae repraesentantur per `decem filios Jacobi'.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church