5517. `Et minimus hodie cum patre nostro {1}': quod significet quod ab ipso adjunctum sit bono spirituali, constat etiam ex illis quae supra n. 5443 explicata sunt, ubi {2} eadem verba; quod dicatur ab ipso, est quia medium quod repraesentatur per `Benjaminem', procedit a caelesti spiritualis quod `Josephus'. @1 see p. 183, ft. 1$ @2 i etiam$