549. Talis est status angelicus ut unusquisque suam beatitudinem et felicitatem communicet alteri; nam omnium affectionum et cogitationum communicatio et perceptio exquisitissima datur in altera vita, quare unusquisque communicat suum gaudium omnibus, et omnes unicuique, sic ut unusquisque sit quasi centrum omnium; quod est forma caelestis: quare quo plures qui regnum Domini constituunt, eo major felicitas, nam in ratione plurium augescit; inde est quod felicitas caelestis sit ineffabilis. Communicatio talis est omnium cum singulis, et singulorum cum omnibus, cum amat unus alterum plus quam semet: at si quis sibi melius vult quam alteri, tunc sui amor regnat, qui nihil ex se communicat alteri quam sui ideam, quae est spurcissima; quae cum percipitur, ilico dissociatur et rejicitur.