5473. `Nonne dixi ad vos dicendo': quod significet perceptionis gradum inde, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 3509; et quia `dicere' hic bis dicitur, et quoque mox prius, est perceptionis gradus qui significatur.