Arcana Coelestia (Potts) n. 5470

Previous Number Next Number See English 

5470. `{1}Cujus vidimus angustiam animae': quod significet statum interni interea cum abalienatum, constat ex significatione `angustiae animae' quod sit status in quo internum cum abalienatur ab externo. Cum hoc statu ita se habet: Dominus continue influit apud hominem cum bono, et in bono cum vero; at homo id vel recipit vel non recipit; si recipit, bene cum illo est, si autem non recipit, male cum illo est; cum non recipit, si tunc sentit aliquid anxii, quod hic est `angustiae animae', spes est quod reformari queat; at si non aliquid anxii sentit, spes evanescit; sunt enim apud hominem quemcumque bini spiritus ab inferno et bini angeli e caelo; nam homo, quia in peccatis natus {2}, nequaquam potest vivere nisi ab una parte communicet cum inferno et ab altera cum caelo; vita ejus omnis inde est; cum adolescit homo, et {3}semet ex se regere incipit, hoc est, cum videtur sibi velle et agere ex suo judicio, et de rebus fidei cogitare et concludere ex suo intellectu, tunc si ad mala se confert, spiritus bini ab inferno appropinquant et bini angeli e caelo paulo se removent; si autem ad bonum se confert, bini angeli e caelo appropinquant et bini spiritus ab inferno removentur; [2]cum itaque homo ad mala se confert, quod {4}fit apud plerosque in adolescentia, si anxium quid sentitur cum reflectit super id quod malum egerit, indicium est quod usque {5}recepturus influxum per angelos e caelo, {6}ut quoque indicium est quod postea se reformari {7}passurus; at si nihil anxii sentitur cum reflectit super id quod malum egerit, indicium est quod non amplius {8}recipere velit influxum per angelos e caelo, et quoque indicium quod postea se reformari non {9}passurus; hic itaque ubi agitur de veris Ecclesiae externae quae per `decem filios Jacobi' repraesentantur, memoratur de `angustia animae' in qua fuit Josephus cum abalienatus a fratribus, et quoque dein quod Reuben admonuerit illos, per quae significatur quod cum ille status praecesserit, postea reformatio, {10}seu conjunctio interni cum externo existeret, de qua conjunctione in sequentibus agitur; est enim apud illos qui in anxietate tunc, agnitio interna mali, quae cum revocatur a Domino, fit confessio et denique paenitentia. @1 Cum I$ @2 i est$ @3 semel I$ @4 sit I$ @5 recipiat$ @6 et$ @7 patiatur$ @8 recipiat$ @9 patiatur$ @10 hoc est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church