5440. `Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos': quod significet quod omnia fidei simul ita conjuncta, constat ex significatione `duodecim' quod sint omnia, et cum praedicantur de filiis Jacobi, ut hic, seu de tribubus ab illis nominatis, et quoque de apostolis, sunt omnia fidei in uno complexu, de qua n. 577, 2089, 2129, 2130, 2553, 3272, 3488, 3858, 3862, 3913, 3926, 3939, 4060; et ex significatione `fratrum' quod sit conjunctio per bonum, nam vera cum conjunguntur per bonum, induunt inter se quasi fraternitatem; si absque bono conjuncta appareant, usque tamen non conjuncta sunt; falsa mali semper intrant et disjungunt; causa est quia non habent unam originem ex qua, nec habent unum finem ad quem; primum et ultimum conjungent, ut sit conjunctio, primum erit bonum a quo, et ultimum erit bonum ad quod; et praeterea ut conjuncta sint vera, erit bonum universaliter regnans; {1} quod universaliter regnat, hoc conjungit. Quod `frater' sit affectio boni, ita bonum, videatur n. 2524, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121. @1 i nam $