5411. `Et Benjaminem fratrem (x)Josephi': quod significet spirituale caelestis quod medium, constat ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit spirituale caelestis, de qua n. 4592; quod spirituale caelestis sit medium, etiam ibi videatur. In genere sciendum quod internum non possit communicationem habere cum externo, et vicissim, nisi sit medium, consequenter {1}quod non communicationem habere possit verum a Divino quod est `Josephus', cum veris in communi in naturali quae sunt `filii Jacobi', absque medio quod repraesentatur per`Benjaminem', et vocatur spirituale caelestis; medium ut sit medium, participare debet ab utroque, nempe ab interno et ab externo; causa quod medium erit, est quia internum et externum distinctissima inter se sunt, ac ita distincta ut separari queant, sicut separatur externum ultimum hominis quod est corpus, cum moritur, ab ejus interno quod est ejus spiritus; tunc moritur externum cum rumpitur medium, et tunc vivit externum cum interest medium; et tantum et taliter vivit externum quantum et qualiter medium interest. Quia filii Jacobi absque Benjamine fuerunt, hoc est, absque medio, ideo Josephus se non manifestare potuit fratribus suis, et ideo locutus cum illis dura, vocando {2} exploratores, et dando in custodiam,{3} et quoque ideo illi non agnoverunt Josephum. [2]Sed quale medium hoc sit, quod repraesentatur per `Benjaminem', et vocatur spirituale caelestis, ad captum non describi potest; desunt enim notiones de caelesti spiritualis quod est `Josephus', {3} et de veris Ecclesiae, quatenus modo sunt scientifica quae sunt `filii Jacobi', inde quoque de {4}`spirituali caelestis' quod est`Benjamin'; at in caelo quale id medium sit, apparet sicut in clara die; exhibetur ibi quale ejus per repraesentativa ineffabilia in luce caeli, in qua simul est perceptio; nam lux caeli est ipsa intelligentia a Divino, inde perceptivum {5} est in singulis quae per lucem illam repraesentantur; hoc non datur in luce mundi, nam haec lux nihil intelligentiae in se habet, sed intellectus per illam fit per influxum lucis caeli in eam, et simul tunc per influxum perceptivi quod est in luce caeli; inde est quod homo tantum in luce caeli sit quantum est in intelligentia, et quod tantum in intelligentia quantum in veris fidei, et quod tantum in veris fidei quantum in bono amoris, consequenter quod homo tantum in luce caeli sit quantum in bono amoris. @1 non caeleste spiritualis quod est internum, cum naturali quod est externum, seu quod hic repraesentatur Josephus qui est caeleste spirituale, cum filiis Jacobi, qui sunt vera in communi in naturali, nisi per medium$ @2 i illos$ @3 i ut$ @4 caelesti spiritualis A I$ @5 i simul$