Arcana Coelestia (Potts) n. 5399

Previous Number Next Number See English 

5399. Vers. 1-5. Et vidit Jacob quod esset annona in Aegypto, et dixit Jacob filiis suis, Quare aspicitis vos? Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto, descendite illuc, et emite nobis in de, et vivamus et non moriamur. Et descenderunt fratres Josephi decem, ad emendum frumentum ex Aegypto. Et Benjaminem fratrem Josephi non misit Jacob cum fratribus ejus, quia dixit, Forte obveniat illi damnum. Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, quia fuit fames in terra Canaan. `Et vidit' significat illa quae fidei: `Jacob' significat naturale quoad verum quod Ecclesiae: `quod esset annona in Aegypto' significat animum comparandi sibi vera per scientifica quae sunt `Aegyptus': `et dixit Jacob filiis suis' significat perceptionem de veris in communi: `Quare aspicitis vos?' significat cur haererent: `et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto' significat quod comparari queant vera per scientifica: `descendite illuc et emite nobis inde' significat appropriationem per illa: `et vivamus et non moriamur' significat inde vitam spiritualem: `et descenderunt' significat conatum et actum: `fratres ,Josephi decem' significat talia vera Ecclesiae quae corresponderent: `ad emendum frumentum ex Aegypto' significat ad appropriandum sibi bonum veri per scientifica: `et Benjaminem fratrem Josephi' significat spirituale caelestis quod medium: `non misit Jacob cum fratribus ejus' significat quod absque illo medio: `quia dixit, Forte obveniat illi damnum' significat quod id absque caelesti spiritualis quod `Josephus', periturum: `et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium' significat quod vellet ut spiritualia vera aeque compararentur per scientifica, sicut reliqua: `quia fuit fames in terra Canaan' significat quod desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae in naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church