Arcana Coelestia (Potts) n. 5396

Previous Number Next Number See English 

5396. Appendicis loco licet referre: circum me erat turba spirituum multa, audita sicut quoddam inordinatum fluens; conquerebantur, dicendo quod nunc pereat totum, nam in turba illa nihil apparebat {1} consociatum,quod faciebat ut timerent interitum; putabant etiam {2} esse totum, ut fit cum talia contingunt. Sed in medio eorum appercepi {3} sonum mollem, {4} angelicum dulcem, cui nihil nisi quam ordinatum inerat; angelici chori ibi erant intra, et {5} turba spirituum cui inordinatum, extra; hic fluvius angelicus perstabat diu; et dicebatur quod per id repraesentaretur quomodo Dominus regit inconcinna et inordinata quae extra sunt, ex pacifico in medio, per quod inordinata in peripheriis in ordinem, quodlibet a suae naturae errore, rediguntur.

@1 i conjunctum, et nihil$ @2 i se$ @3 i et audiv$ @4 i et$ @5 at$

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM SECUNDUM

1. Et vidit Jacob, quod esset annona in Aegypto, et dixit Jacob filiis suis, Quare aspicitis vos? 2. Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto; descendite illuc, et emite nobis inde, et vivamus, et non moriamur. 3. Et descenderunt fratres Josephi decem ad emendum frumentum ex Aegypto. 4. Et Benjaminem fratrem Josephi non misit Jacob cum fratribus ejus, quia dixit, Forte obveniat illi damnum. 5. Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, quia fuit fames in terra Canaan. 6. Et Joseph is dominator super terram, his vendens omni populo terrae: et venerunt fratres Josephi, et incurvaverunt se ei facies ad terram. 7. Et vidit Joseph fratres suos, et agnovit illos, et gessit se alienum ad illos, et locutus cum illis dura, et dixit ad illos, Unde venistis et dixerunt, E terra Canaan, ad emendum cibum. 8. Et agnovit Joseph fratres suos, et illi non agnoverunt eum. 9. Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis, et dixit ad illos, Exploratores vos, ad videndum nuditatem terrae venistis. 10. Et dixerunt ad eum, Non domine mi, et servi tui veniunt ad emendum cibum. 11. Omnes nos filii viri unius nos, recti nos, non sunt servi tui exploratores. 12. Et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum. 13. Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos, filii viri unius in terra Canaan, et ecce minimus cum patre nostro hodie, et unus non est. 14. Et dixit ad illos Joseph, Hoc quod locutus ad vos, dicendo, exploratores vos. 15.In hoc probabimini, vivat Pharaoh, si exibitis exhinc nisi in venire frater vester minimus huc. 16. Mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum, et vos vinciemini, et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis, et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos. 17. Et conclusit illos ad custodiam tribus diebus. 18. Et dixit ad illos Joseph in die tertio, Hoc facite, et vivetis, DEUM ego timeo. 19. Si recti vos, frater vester unus vinciatur in domo custodiae vestrae, et vos ite, adducite annonam famis domorum vestrarum. 20. Et fratrem vestrum minimum adducatis ad me, et verificabuntur verba vestra, et non moriamini; et fecerunt ita. 21. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Profecto, rei sumus nos super fratrem nostrum, cujus vidimus angustiam animae in deprecando illo ad nos, et non audivimus, propterea venit ad nos angustia haec. 22. Et respondit Reuben illis, dicendo, Nonne dixi ad vos dicendo, ne peccetis in natum? et non auscultavistis; et etiam sanguis ejus ecce inquiritur. 23. Et illi non sciverunt, quod audiens Joseph, quia interpres inter illos. 24. Et conversus a super illis, et flevit, et rediit ad illos, et locutus ad illos, et accepit ex illis Shimeonem, et vincivit illum ad oculos illorum. 25. Et praecepit Joseph, et impleverunt vasa illorum frumento, et ad reducendum argentum illorum, cujuslibet in saccum illius, et ad dandum illis viaticum ad viam; et fecit illis ita.

26. Et sustulerunt annonam suam super asinos suos, et iverunt inde. 27. Et aperuit unus saccum suum, ad dandum pabulum asino suo in diversorio, et vidit argentum suum, et ecce illud in ore manticae illius. 28. Et dixit ad fratres suos, Reductum argentum meum, et etiam ecce in mantica mea; et exivit cor illorum, et intremuerunt vir ad fratrem suum, dicendo, Quid hoc fecit DEUS nobis? 29. Et venerunt ad Jacobum patrem suum, terram Canaan, et indicabant ei omnia obvenientia illis, dicendo. 30. Locutus vir dominus terrae cum nobis dura, et dedit nos sicut explorantes terram. 31. Et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores. 32. Duodecim nos fratres filii patris nostri, unus non est, et minimus hodie cum patre nostro in terra Canaan. 33. Et dixit ad nos vir dominus terrae, In hoc sciam quod recti vos, fratrem vestrum unum manere facite mecum, et famem domorum vestrarum accipite, et ite. 34. Et adducite fratrem vestrum minimum ad me, et sciam quod non exploratores vos, quod recti vos; fratrem vestrum dabo vobis, et terram negotiando pervagabimini. 35. Et fuit, illi evacuantes saccos suos, et ecce cuivis colligatio argenti sui in sacco suo, et videbant colligationes argenti illorum, illi et pater illorum, et timuerunt. 36. Et dixit ad illos Jacob pater illorum, Me orbavistis, Joseph non est; et Shimeon non est, et Benjaminem sumitis; super me erunt omnia haec. 37. Et dixit Reuben ad patrem suum, dicendo, Duos filios meos mori facias, nisi adduxero illum ad te, da illum super manum meam, et ego reducam illum ad te. 38. Et dixit, Non descendet filius meus vobiscum, quia frater illius mortuus, et ille solus is relictus, et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa, et descendere facietis canitiem meam in maerore sepulcrum.

CONTENTA

5396a. In priore capite ad finem actum est de influxu et conjunctione caelestis spiritualis cum scientificis in naturali; {1} nunc agitur de influxu et conjunctione caelestis spiritualis cum veris fidei quae sunt Ecclesiae ibi.

@1 hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church