Arcana Coelestia (Potts) n. 5394

Previous Number Next Number See English 

5394. Qui crudeles et adulteri fuerunt, in altera vita nihil plus amant quam sordes et excrementa; fetores ex talibus (t)sunt illis suavissimi et jucundissimi, ac illos {1} praeferunt omnibus jucundis; causa est quia correspondent; inferna illa sunt partim sub natibus, partim sub pede dextro, et partim antrorsum profunde; illa sunt in quae ducit via per intestinum rectum. Quidam illuc translatus, et inde mecum locutus; dicebat quod ibi solum latrinae appareant; loquebantur cum illo qui ibi, et ducebant ad {2} varias latrinas quae ibi perplures; postea ducebatur ad alium locum paulo ad sinistrum, et cum ibi esset, dicebat quod nidor teterrimus ex cavernis ibi exhalaret, et quod non movere pedem posset quin paene in aliquam cavernam decidat; ex cavernis etiam fetor cadaverosus exhalatus est; causa erat quia crudeles et dolosi erant qui ibi, quibus {3} cadaverosus fetor est jucundissimus. Sed de his in sequentibus agendum, ubi {4} de infernis, et in specie de infernis excrementitiis et cadaverosis.

@1 ibi$ @2 in$ @3 is enim$ @4 i in genere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church