Arcana Coelestia (Potts) n. 5391

Previous Number Next Number See English 

5391. Sunt quoque renes qui Renes succenturiati et quoque Capsulae renales vocantur; illorum munus est non ita secernere serum sed ipsum sanguinem, et puriorem per brevem circulum transmittere versus cor, ita quoque praecavere ne vasa spermatica quae vicina sunt, omnem sanguinem puriorem auferant; sed praecipuam operam praestant in embryonibus, et quoque in infantibus recens natis. Sunt castae virgines quae illam provinciam in Maximo Homine constituunt, ad anxietates faciles et timidae ne turbentur, jacent quietae a sinistra lateris parte inferius; si quid de caelo cogitatur, et si quid de status earum mutatione, anxiae fiunt et suspirant, quod aliquoties manifeste sentire datum; cum cogitationes meae ducebantur ad infantes, tunc illae sentiebant insigne solatium et gaudium internum quod etiam aperte fassae sunt; cum quoque cogitabatur aliquid in quo non caeleste, etiam angebantur; anxietas earum inde praecipue venit quod illa indole sint, ut cogitationes inhaerenter in una re teneant, nec varietate discutiant anxia; quod ad provinciam illam pertineant, est quia sic quoque detinent animum alterius constanter in cogitationibus certis, inde exsurgunt et manifestant se talia quae in serie cohaerent {1}, quae abstrahenda seu a quibus purificandus homo; sic etiam patent interiora melius angelis, nam amotis talibus quae obscurant et avertunt, fit intuitio clarior et influxus.

@1 sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church