5388. Quidam spiritus apud me fuit, mecum locutus, qui in vita corporis nullam fidem habuerat {1}, nec vitam aliquam post mortem crediderat; fuit etiam inter industrios unus; captare potuerat animos loquendo ad favorem et assentiendo, quapropter quod talis fuerit, non patuit primum et sermone ejus; potuit etiam {2} loqui volubiliter, fluvii instar, sicut bonus spiritus; at inde noscebatur primum quod non amaret loqui de illis quae sunt fidei et charitatis, tunc enim non potuit sequi cogitatione, sed se retraxit; et deinde perceptum ex singulis quod assentator fuerit fallendi causa; differunt enim assentationes secundum fines; si enim finis sit amicitia, aut voluptas conversationis, aliave similis, et quoque {3} lucrum licitum, non est ita male, at si finis sit arcana eliciendi et sic devinciendi alterum ad officia mala, in genere si finis nocendi, tunc male; talis finis fuerat huic; hic spiritus etiam in opposito erat contra illos qui in provincia renum et ureterum {4}; dicebat etiam ille quod amaret nidorem urinae prae omnibus odoribus; injecit etiam contractionem seu angustiam dolorificam in regionem inferiorem ventris {5}.
@1 nulla fide imbutus fuerat$ @2 enim$ @3 si$ @4 i sunt$ @5 ventris inferioris$