5383. Modi quibus explorant aut scrutantur aliorum animos, sunt perplures; sed licet solum hunc afferre: adducunt alios spiritus ad loquendum, quod fit in altera vita per influxum, qui non {1} describi ad captum potest; si tunc facilis est sequela loquelae inductae, inde judicant quod tales sint; inducunt etiam statum affectionis, at qui ita explorant, sunt inter crassiores; alii vero aliter; sunt qui ilico dum adveniunt, appercipiunt alterius cogitata, desideria et acta, tum {2} quid ei dolori est quod egerat {3}; hoc arripiunt, et si causam autumant justam, quoque damnant. Mirabile est in altera vita quod vix {4} aliquis in mundo credere potest, ut primum aliquis spiritus ad alterum venit, et magis cum ad hominem, quod ilico noverit ejus cogitationes et ejus affectiones, et quid tunc egerat, ita omnem ejus statum praesentem, prorsus sicut diu apud illum fuisset; talis communicatio est, sed apperceptionum illarum sunt differentiae, sunt qui percipiunt interiora, et sunt qui solum percipiunt exteriora, hi {5} in cupiditate sciendi sint {6}, explorant interiora aliorum variis modis. @1 i ita$ @2 et tunc$ @3 sit, quod egerit$ @4 nusquam$ @5 illi$ @6 explorandi sunt$