5379. Repraesentative quoque ostensum est quomodo se habet, quando {1} illi qui intestinum colon constituunt, illos qui in peritonaei provincia sunt, infestant; qui intestinum colon constituunt {2}, sunt tumidi, sicut colon suo vento, cum hi insultare illos vellent, apparebat sicut paries objici; cumque evertere parietem conarentur, semper novus paries exsurgebat; ita ab illis arcebantur.
@1 cum$ @2 referunt$