Arcana Coelestia (Potts) n. 5368

Previous Number Next Number See English 

5368. `Quod dicit vobis, faciatis': quod significet modo sit oboedientia, constat ex significatione `facere quod aliquis dicit' quod sit oboedire; per hoc significatur quod bonum vero adjungatur in naturali, modo naturale se applicet {1}et oboediat; de applicatione et oboedientia naturalis etiam aliquid dicetur: qui in solis mundanis, et magis qui in corporeis {2}, et adhuc magis qui in terrestribus sunt, non capere possunt quid sit quod naturale se applicare ac oboedire debeat; putant quod non nisi quam unum sit quod agit in homine, et sic quod non detur aliud quod in illo jubet et aliud quod oboedit, [2] cum tamen {3}internus homo sit qui jubere et externus qui oboedire debet, et tunc oboedit cum non pro fine habet mundum sed caelum, non semet sed proximum, consequenter cum spectat corporea et mundana pro mediis, non autem pro fine; et tunc spectat illa pro mediis et non pro fine, cum amat proximum prae semet, et illa quae caeli sunt prae illis quae mundi; cum ita est, tunc naturale oboedit; naturale est idem cum externo homine. @1 applicatio est obedientia, quae significatur per facere quod dicit$ @2 i sunt$ @3 res ita se habet, quod homo sit internus, et sit externus, homo internus est ejus spiritus, qui vivit post mortem, et homo externus est in quo vivit internus, et per quem internus agit functiones in mundo, externus hic homo est, qui applicare se debet interno, hoc est, obedire, et tunc se applicat, seu obedit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church