Arcana Coelestia (Potts) n. 5365

Previous Number Next Number See English 

5365. `Et clamavit populus ad Pharaonem pro pane': quod significet indigentiam boni pro vero, constat ex significatione `clamare' quod sit dolentis ac lugentis, ita quod sit indigentis; ex significatione `populi' quod sit verum, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione `panis' quod sit caeleste amoris, ita bonum, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217,4735, 4976; inde sequitur quod per `clamavit populus ad Pharaonem pro pane' significetur indigentia boni pro vero in naturali; hic sensus quidem apparet remotus a sensu litterae historico, at usque cum illi qui in sensu interno sunt, non aliud per clamare, per populum, per Pharaonem, et per panem intelligunt quam quae dicta sunt, sequitur quod ille sensus inde resultet. [2] Quomodo se habet cum indigentia boni pro vero, dicendum: verum indiget boni, et bonum indiget veri, cumque verum indiget boni, conjungitur verum bono, et cum bonum indiget veri, conjungitur bonum vero; conjunctio enim boni et veri reciproca, nempe veri cum bono, et boni cum vero, est conjugium caeleste; primis temporibus cum homo regeneratur, tunc verum multiplicatur, non autem ita bonum, et quia tunc verum non habet bonum cum quo conjungatur, ideo verum intrahitur et reponitur in interioribus naturalis ut inde evocetur secundum incrementa boni; in hoc statu verum est in indigentia boni, et quoque secundum (t)boni influxum in naturale fit conjunctio veri cum bono; sed usque ex hac conjunctione non fit aliqua fructificatio; cum autem homo regeneratus est, tunc bonum crescit, et sicut crescit, in indigentia veri est, et quoque verum sibi comparat cum quo conjungatur; inde conjunctio boni cum vero; cum hoc fit, tunc fructificatur verum ex bono, et bonum ex vero; [3] quod ita fiat, ignotissimum est in mundo, sed notissimum in caelo; at si in mundo notum foret, non modo scientia sed etiam perceptione, quid amor caelestis seu amor in Dominum, ac quid amor spiritualis seu charitas erga proximum, etiam notum foret quid bonum, nam omne bonum est amorum illorum, (c)ac insuper notum foret quod {1}bonum desideret verum, et {2}verum bonum, et quod secundum desiderium et ejus quale, conjungantur; pateret hoc ex eo quod cum cogitatur verum, sistatur una bonum ei adjunctum, et cum excitatur bonum, sistatur una verum ei adjunctum, utrumque cum affectione, desiderio, jucundo aut sancto suspirio, ac inde nosceretur quale conjunctionis; sed quia non scitur ex aliqua sensatione interna seu perceptione quid bonum, etiam talia ad cognitionem venire non possunt, quod enim ignoratur, hoc non intelligitur, etiamsi obveniat; [4] et quia ignoratur quid bonum spirituale, quod nempe sit charitas erga proximum, ideo in mundo imprimis inter eruditos controvertitur quid summum bonum; et vix aliquis {3}dixit quod sit jucundum, faustum, beatum et felix illud quod percipitur ab amore mutuo absque fine propter se et propter mundum, et quod facit ipsum caelum {4}; exinde etiam patet quod hodie in mundo prorsus non sciatur quid bonum spirituale, et minus quod bonum et verum forment inter se conjugium, et quod in hoc sit caelum, et quod qui in illo sunt, in sapientia et {5} intelligentia sint, et quod fausta et felicia habeant cum (t)indefinita et ineffabili varietate, quorum ne (t)quidem unum novit mundus, inde nec agnoscit nec credit quod sit, cum tamen est ipsum caelum seu ipsum gaudium caeleste, de quo tam multum Ecclesia loquitur. @1 hoc$ @2 quod verum desideret$ @3 dicit$ @4 i in homine, perhaps deleted$ @5 i in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church