Arcana Coelestia (Potts) n. 5363

Previous Number Next Number See English 

5363. `Et in omni terra Aegypti fuit panis': quod significet reliquias ex multiplicatis veris ex bono, constat ex eo quod per `panem in omni terra Aegypti' intelligatur frumentum in septem annis abundantiae annonae collectum et in urbibus repositum, per quod quod significatae sint reliquiae in interioribus mentis {1}naturalis reconditae, supra passim dictum et ostensum est, inde per `panem in omni terra Aegypti' significantur reliquiae ex multiplicatis veris ex bono; quod reliquiae hic sint `panis in terra Aegypti', patet quoque ex eo quod {2}jamdum inceperint anni famis, {3}in quibus terra Aegypti aeque passa famem ac reliquae terrae, praeter quod haberet deposita {4}quae reliquae terrae non haberent, quare etiam nunc sequitur `Et famem passa omnis terra Aegypti'. @1 naturalibus$ @2 nunc$ @3 et quam passa terra Aegypti aeque$ @4 prae reliquis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church