Arcana Coelestia (Potts) n. 5328

Previous Number Next Number See English 

5328. `Et pedem suum': quod significet quod omne potentiae in naturali, constat a significatione `pedis' quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, hic potentia in naturali, nam per `extollere pedem', sicut per `extollere manum', significatur potentia, sed per `extollere manum' potentia in spirituali, et per `extollere pedem' potentia in naturali, quae enim supra pedes sunt in corpore, se referunt ad spiritualia; hoc imprimis patet a Maximo Homine seu a tribus caelis; [2] cum totum caelum sicut unus homo sistitur coram visu, tunc intimum seu tertium caelum refert caput, medium seu secundum caelum refert corpus, et ultimum seu primum pedes; quod intimum seu tertium caelum referat caput, est quia est caeleste, et quod medium seu secundum referat corpus, est quia est spirituale, et quod (t)ultimum seu primum referat pedes, est quia est naturale; idcirco per `collum', quia intermedium, significatur influxus et communicatio caelestium cum spiritualibus; et per `genua', quia etiam intermedia, influxus et communicatio spiritualium cum naturalibus; inde patet quod per `extollere manum' significetur potentia in spirituali, et per `extollere pedem' potentia in naturali; et {1}ideo (m)potentia quae per `manum' significatur, praedicatur de spirituali, nempe de vero ex bono, n. 3091, 3563, (x)4932. Per spirituale intelligitur id in naturali quod est lucis caeli, et per naturale id in naturali quod est lucis mundi, nam omne illud vocatur spirituale, et omne hoc naturale.(n) @1 praeterea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church