5315. `Et dixit Pharaoh ad Josephum': quod significet perceptionem naturalis e caelesti spiritualis, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, et ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de quibus etiam prius; quod sit perceptio naturalis e caelesti spiritualis quae significatur, est quia naturale omnem suam perceptionem habet ex superiore se, hic ex caelesti spiritualis, quod est superius.