5294. `Annorum bonorum venientium illorum': quod significet quae haurienda temporibus illis, constat ex significatione `annorum' quod sint status et quoque tempora, de qua mox supra n. 5292; `anni boni venientes' sunt itaque illa tempora quando multiplicantur vera cum bonis, quae significantur per `septem annos abundantiae annonae'.