Arcana Coelestia (Potts) n. 5272

Previous Number Next Number See English 

5272. `Hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem': quod significet quod {1}cogitavit naturale e caelesti spiritualis, constat (e)ex significatione `verbi' quod sit res, de qua sequitur; (m)ex significatione `loqui' quod sit cogitare, de qua n. (x)2271, 2287, 2619, 5259; ex repraesentatione `Josephi' qui hic loquitur, quod sit caeleste spiritualis; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de quibus supra; ex {2}his patet quod per `hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem' significetur illa res, vel illud quod cogitavit naturale e caelesti spiritualis; videatur etiam n. 5262. Quod verbum attinet,(n) in lingua originali res per `verbum' exprimitur, inde quoque revelatio Divina vocatur Verbum, et quoque Dominus in (t)supremo sensu; et per Verbum cum praedicatur de Domino, et quoque de revelatione ab Ipso, in proximo sensu significatur Divinum Verum ex quo omnia quae res sunt, existunt; [2] quod omnia quae res sunt, per Divinum Verum quod a Domino, ita per Verbum, exstiterint et existant, est arcanum quod nondum est detectum; creditur quod per id intelligatur quod omnia creata fuerint per quod Deus dixerit et mandaverit, sicut rex in suo regno, sed hoc non intelligitur per quod omnia per Verbum facta et creata sint, sed est Divinum Verum quod procedit (e)ex Divino Bono, hoc est, quod procedit a Domino, a Quo omnia {3}exstiterunt et existunt; Divinum Verum procedens a Divino Bono est ipsissimum reale et ipsissimum essentiale quod in universo; hoc facit et creat; de Divino Vero vix aliquis aliam ideam habet quam sicut de verbo quod fluit ex ore loquentis et dissipatur in aere; haec idea de Divino Vero produxit eam opinionem quod per Verbum intelligatur modo mandatum, et sic quod solum ex mandato omnia facta sint, ita non ex aliquo reali quod processit ex Divino Domini; sed ut dictum, est Divinum Verum procedens a Domino ipsissimum reale et essentiale, ex quo omnia; formae boni et veri sunt ex illo; at de hoc arcano plura, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. @1 Here and in 5271 S first wrote Cogitavit caeleste spiritualis e naturali but altered as above.$ @2 quibus$ @3 existunt et fiunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church