5268. `Et septem vaccae graciles et malae ascendentes post eas, septem anni eae': quod significet status multiplicationis falsi infestantis interius naturale, constat ex significatione `vaccarum' quod in genuino sensu sint vera in interiore naturali, de qua n. 5198, 5265, in opposito autem falsa ibi, de qua n. 5202, quapropter illae vocantur `vaccae bonae', hae autem `graciles et malae'; ex significatione `ascendere' quod sit progressivum versus interiora, de qua n. 5202; et ex significatione `annorum' quod sint status, de qua mox supra n. 5265. Sicut `septem' significant sanctum, ita quoque in opposito sensu significant profanum; pleraque enim in Verbo etiam oppositum sensum habent, et hoc ex causa quia eadem quae in caelo fiunt, cum defluunt versus infernum, vertuntur in opposita et fiunt actualiter opposita; inde sancta quae per `septem' significantur, fiunt ibi profana; [2] quod per `septem' significentur et sancta et profana, licet ex septem (t)solum nominatis in Apocalypsi confirmare; quod sancta ibi, Johannes septem Ecclesiis; Gratia et pax ab Illo, Qui est, et Qui erat, et Qui venturus est, et a septem spiritibus qui sunt coram throno Ipsius, i 4: Haec dicit, Qui habet septem spiritus, . . . et septem stellas, iii I E throno exibant . . . septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, iv 5: Vidi super dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis, v 1: Vidi cum ecce in medio throni . . . Agnus stans tanquam mactatus, habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram, v 6: Septem angelis datae sunt septem tubae, viii 2: In diebus vocis septimi angeli . . . consummandum erat mysterium Dei, x 7: Exiverunt septem angeli habentes septem plagas e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti circa pectora cingulis aureis; tunc unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, xv 6,7. [3] Quod `septem' in opposito sensu significent profana, patet ab his etiam in Apocalypsi, Ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus ejus diademata septem, xii 3: Vidi e mari bestiam ascendentem, quae habebat capita septem, et cornua decem, et super cornibus suis decem diademata, super capitibus autem suis nomen blasphemiae, xiii 1: Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae, et habebat capita septem, et cornua decem. . . . Hic intelligentia, si quis habet sapientiam, septem capita sunt montes septem, ubi mulier sedet super illis, et reges septem sunt. . . . Bestia quae erat, et non est, ille rex octavus est, et ex septem, et in perditionem abit, xvii 3, 7, 9, 11.