Arcana Coelestia (Potts) n. 5256

Previous Number Next Number See English 

5256. `Dicendo, Non ad me': quod significet quod non ex humano solo, constare potest ex significatione `non ad me', seu non pertinens ad se, cum agitur de Domino, Qui repraesentatur per Josephum, quod sit non ex humano solo sed ex Divino, nam Divinum praevidet, proinde novit quid inest; Domino enim (t)praevidentia et providentia fuit cum in mundo, {1}quidem in humano, sed ex Divino; at dein cum glorificatus, est ex solo Divino, nam humanum glorificatum est Divinum; humanum in se spectatum non est nisi quam forma recipiens vitae a Divino, at Humanum glorificatum Domini, seu Divinum Humanum Ipsius, non est forma recipiens vitae a Divino sed est Ipsum Esse vitae, et quod inde procedit, est vita; talem ideam de Domino habent angeli; at qui ab Ecclesia Christiana hodie in alteram vitam veniunt, paene omnes ideam de Domino sicut de alio homine habent, non modo separatam a Divino, tametsi Ipsi Divinum quoque adjungunt, sed etiam separatam a Jehovah, et quod magis, separatam etiam a sancto quod procedit ab Ipso; unum quidem Deum dicunt sed usque cogitant tres, et actualiter Divinum inter tres partiuntur; distinguunt enim in personas, et quamlibet Deum vocant, {2}et cuique proprium distinctum tribuunt; inde de Christianis dicitur in altera vita quod tres Deos colant, quia tres cogitant utcumque unum dicunt. [2] Qui autem gentiles fuerunt et conversi ad Christianismum, illi in altera vita Dominum solum adorant, et hoc ex causa quia crediderunt quod non potuerit aliud esse quam quod supremus Deus se manifestaverit in terra sicut homo, et quod supremus Deus sit Divinus Homo; et si de supremo Deo non illam ideam haberent quod nullam possent habere, sic nec cogitare de Deo, consequenter non cognoscere Illum, minus amare Illum. @1 non ex$ @2 cui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church