Arcana Coelestia (Potts) n. 5249

Previous Number Next Number See English 

5249. `Et venit ad Pharaonem': quod significet communicationem cum novo naturali, constat a significatione `venire' {1}quod sit communicatio hic per influxum; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit novum naturale, de qua n. 5079, 5080, 5244. Quid {2}haec quae in hoc versu, involvunt, patet ab illis quae explicata sunt; agitur enim de Josepho quomodo is ex fovea {3}liberatus est et ad Pharaonem venit; per `Josephum' in sensu interno repraesentatur Dominus {4}quoad caeleste spiritualis, et per `Pharaonem' repraesentatur {5}naturalis seu externus homo; per `foveam in qua Josephus', repraesentatur status tentationis Domini quoad caeleste spiritualis, et per `vocationem e fovea a Pharaone' significatur status liberationis a tentationibus, et porro status influxus et communicationis dein cum novo naturali; ex his patet quod in sensu interno describatur hic quomodo Dominus Naturale Suum novum fecit, et tandem Divinum; [2] haec sunt quae angeli caelestes cogitant cum historica haec leguntur ab homine; talia cogitare etiam illis jucundissimum est, nam sunt in sphaera Divina Domini, ita quasi in Domino, et tunc in perceptione intimi gaudii sunt cum in cogitatione de Domino et de salvatione generis humani, per quod Dominus Humanum in Se Divinum fecerit; utque angeli in caelestissimo illo gaudio detinerentur et simul in sapientia, ideo Divinus ille processus in sensu interno Verbi plene descriptus est; et simul in illo processus regenerationis hominis, regeneratio enim hominis est imago glorificationis Domini, n. "x"3138, 3212, 3296, 3490, 4402. Plures fortassis miraturi sunt quid inter se loquuntur angeli, consequenter quid inter se homines post mortem qui fiunt angeli; sed sciant quod talia sint quae in sensu interno Verbi continentur, nempe de glorificatione Domini, de regno Ipsius, de Ecclesia, de regeneratione hominis per bonum amoris et verum fidei, {6}sed de his per arcana quae quoad perplurimam partem ineffabilia sunt. @1 ad aliquem quod sit influere, et per influxum communicare$ @2 i tunc$ @3 emersit$ @4 i et quidem$ @5 Naturale$ @6 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church