Arcana Coelestia (Potts) n. 5236

Previous Number Next Number See English 

5236. `Et ibi cum nobis puer Hebraeus': quod significet quod tentationis causa illuc rejectum insons Ecclesiae, constat ex significatione `pueri' quod sit insons, de qua sequitur; et ex significatione `Hebraei' quod sit qui ab Ecclesia, de qua n. 5136, ita quod est Ecclesiae; quod tentationis causa illuc {1}rejectus, significatur per quod `ibi esset', nempe in custodia; nam per custodiam in quam missus Josephus, significatur status tentationis, n. 5036, 5037, 5039, 5044, 5045, de quo statu in cap. xxxix et xl actum est. [2]Quod `puer' sit insons, est quia infans in sensu interno est innocens; in Verbo enim memoratur lactens, infans, puer, et per illos significantur tres gradus innocentiae, primus gradus per `lactentem', alter per `infantem', et tertius per `puerum'; sed quia apud puerum exui incipit innocentia, ideo per `puerum' significatur id innocens quod vocatur insons; quia innocentiae tres gradus per illos, etiam amoris et charitatis tres gradus per eosdem significantur, ex causa quia amor caelestis et spiritualis, hoc est, amor in Dominum et charitas erga proximum, non dari possunt nisi quam in innocentia; sed sciendum quod innocentia lactentium, infantum et puerorum sit modo externa, et quod non detur apud hominem innocentia interna quam postquam is e novo natus est, hoc est, e novo (t)quasi factus lactens, infans et puer; hi status sunt qui per illos significantur in Verbo, nam in sensu interno Verbi non nisi quam spirituale intelligitur, proinde spiritualis nascentia quae renascentia et quoque regeneratio vocatur. [3]Quod innocens quod insons dicitur, significetur per `puerum', constat apud Lucam, Jesus dixit, Quicumque non recipit regnum Dei ut {2}puer, non ingredietur in illud, xviii 17;

`recipere regnum Dei ut puer' est charitatem et fidem ex innocentia: apud Marcum, Jesus accepit {2}puerum, statuit illum in medio eorum inque ulnas suscepit illum; dixit illis, Quisquis unum ex talibus pueris suscipit in nomine Meo, Me suscipit, ix 36, 37, Luc. ix 47, 48; per `puerum' hic repraesentata est innocentia quam qui suscipit, Dominum suscipit, quia Ipse est ex Quo omne innocentiae; quod `suscipere puerum in nomine Domini' non {3} sit {4}puerum suscipere, quisque videre potest, {5}ita quod caeleste per id repraesentatum sit: [4]apud Matthaeum, {6}Pueri in templo clamarunt, Osanna filio Davidis: indignati sunt, ...{7}quare Jesus dixit illis, Anne legistis quod ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem? xxi 15; 16, Ps. viii 3 (A. V. 2);

quod `pueri clamarent, Osanna filio Davidis' erat ut repraesentaretur quod innocentia solum agnoscat et recipiat Dominum, hoc est, illi {8}quibus innocentia est; per quod `ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem' significatur quod non per aliam viam laus ad Dominum venire queat quam per innocentiam; per hanc solam fit omnis communicatio, et omnis influxus, proinde accessus; (m)inde est quod Dominus dicat, apud {9}eundem, Nisi conversi fueritis, et fiatis sicut {10}pueri, non ingrediemini in regnum caelorum, xviii 3.(n) [5]Etiam in (t)sequentibus his locis per `puerum' significatur {11}innocentia: apud Zachariam, {12)Implebuntur plateae urbis pueris et puellis, ludentibus in plateis ejus, viii 5;

ibi de nova Hierosolyma, seu regno Domini: apud Davidem, Laudate Jehovam ...juvenes et etiam virgines, senes cum pueris, Ps. cxlviii 12:

apud eundem, Jehovah renovat e fovea vitam tuam, ...saturat bono os tuum ut renoveris sicut aquila pueritia tua, Ps. ciii 4, 5: apud Joelem, Super populum Meum jecerunt sortem, quia dederunt puerum pro scorto, et puellam vendiderunt vino quod biberunt, iv 3 (A.V. iii 3):

apud Jeremiam, Dispergam per te virum et feminam, et dispergam per te senem et puerum, et dispergam per te juvenem et virginem, ii 22: apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 (A. V. 6). @1 rejectum$ @2 Gk "paidion"$ @3 i ideo$ @4 Dominum$ @5 d consequenter, i sed$ @6 Gk "paidas"$ @7 sed$ @8 qui innocentes sunt$ @9 Matthaeum$ @10 Gk "paidia"$ @11 innocens$ @12 Implebantur A I, but see 2336, 2348, 10416.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church