5232. `Me et principem pistorum': quod significet utrumque sensuale, constat a repraesentatione `principis pincernarum', qui hic intelligitur per `me', quod sit sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077, 5082; et ex repraesentatione `principis pistorum' quod sit sensuale parti voluntariae subjectum in genere, de qua n. 5078, 5082; ita per `me et principem pistorum' significatur utrumque sensuale; dicitur utrumque sensuale quia in homine, quae vitam ejus faciunt, sunt binae facultates, nempe voluntas et intellectus, ad quas se referunt omnia et singula quae in homine; quod binae facultates in homine sint quae constituunt vitam ejus, est quia duo sunt quae faciunt vitam in caelo, nempe bonum et verum; bonum se refert ad voluntatem, verum ad intellectum; inde patet quod duo sint quae faciunt hominem spiritualem, et consequenter illum beatum in altera vita, nempe charitas et fides; charitas enim est bonum, et fides est verum; et charitas se refert ad voluntatem, et fides ad intellectum; [2]ad illa bina, nempe ad bonum et verum, etiam se referunt omnia et singula in natura, inde existunt et inde subsistunt; quod ad illa bina se referant, patet manifeste ex calore et luce; calor se refert ad bonum et lux ad verum, quapropter etiam calor spiritualis est bonum amoris, et lux spiritualis est verum fidei; cum omnia et singula in universa natura ad illa bina, nempe ad bonum et verum, se {1}referunt, et bonum repraesentatur in calore, et fides in luce, judicet quisque qualis homo est ex sola fide absque charitate, seu quod idem, ex solo intelligere verum absque velle bonum; annon similis est statui hiemis, quando lux splendet et usque omnia et singula torpent quia absque calore? Talis status est hominis qui in sola fide est et non in bono amoris; est in gelu et in tenebris, in gelu quia est contra bonum, in tenebris quia ex eo est contra verum; qui enim est contra bonum {2}, is quoque contra verum est, utcumque videatur sibi quod non sit, nam unum trahit in suam partem alterum; talis fit ejus status post mortem. @1 referant$ @2 i est$