Arcana Coelestia (Potts) n. 5221

Previous Number Next Number See English 

5221. `Et factum in matutino': quod significet in novo illo statu, constat a significatione `factum' seu fuit quod involvat novum, de qua n. 4979, 4987; et ex significatione `matutini' seu mane quod sit illustrationis status, de qua n. 3458, 3723, hic status est ille novus qui intelligitur, de quo videatur mox supra n. 5218; agitur hic de illo statu et ejus quali, quod nempe turba ibi propter obscurum de contingentibus; sed de quali illius status vix aliquis scire quid potest, nisi sit in sphaera spirituali, et tunc simul in attentione ad illa quae intus peraguntur; [2] alioquin ne quidem sciri potest quid sit communiter illustrari, et particulariter illustrari, et ne quidem quid sit illustrari, minus quod in {1}communi illustrationis statu principio sit turba, et quod non prius tranquillum quam cum vera ex bono reposita sunt in suo ordine; quomodo haec se habent, clare percipitur ab angelis, etiam a spiritibus bonis, quia hi in sphaera spirituali sunt; talia sapere et cogitare illis deliciae sunt, at homini qui in sphaera naturali est, et magis qui in sphaera sensuali, et adhuc magis qui in crasse sensuali ex (x)corporeis et terrestribus, talia taedia sunt. @1 communis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church