5217. `Et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas': quod significet quod scientifica nullius usus exterminarent scientifica bona, constat ex significatione `aristarum gracilium' quod sint scientifica nullius usus, de qua supra n. 5214; ex significatione `aristarum pinguium et plenarum' quod sint scientifica quibus illa quae fidei et charitatis, inapplicari possent, de qua n. 5213, consequenter scientifica bona; et ex significatione `absorbere' quod sit exterminare, similiter ac `comedere', ut de vaccis dicitur supra n. 5206; quod scientifica bona exterminentur per scientifica nullius usus, seu quod vera per falsa, videatur n. 5207; [2] ita quoque in spirituali mundo se habet; ubi falsa sunt, ibi vera subsistere non possunt, et vice versa ubi vera, ibi non falsa; unum exterminat alterum, sunt enim opposita; causa est quia falsa sunt ex inferno et vera sunt ex caelo; apparet quandoque sicut falsa et vera in uno subjecto sint, at non sunt falsa quae opposita sunt veris ibi, sed quae associantur per applicationes; subjectum ubi vera et simul falsa quae opposita, subsistunt, vocatur tepidum, et subjectum in quo falsa et vera commixta sunt, vocatur profanum.