Arcana Coelestia (Potts) n. 5196

Previous Number Next Number See English 

5196. `Et ecce stans juxta fluvium': quod significet a termino ad terminum, constat ex significatione `fluvii', hic fluvii Aegypti seu Nili, quod sit terminus; quod `fluvius' sit terminus, est quia fluvii magni, nempe Euphrates, Jordanes et Nilus, ac insuper mare, erant termini ultimi terrae Canaanis, et quia ipsa terra Canaan repraesentabat regnum Domini, et inde omnia loca ibi repraesentabant varia in illo regno, {1}consequenter `fluvii' repraesentabant ultima seu terminos ibi, videatur n. 1866, 4116, 4240; `Nilus' seu fluvius Aegypti repraesentabat sensualia parti intellectuali subjecta, ita scientifica quae ex illis, nam haec sunt ultima spiritualium regni Domini. Quod a termino ad terminum significetur, est quia dicitur de Pharaone quod `is stans juxta fluvium'; per `Pharaonem' enim repraesentatur naturale in communi, n. 5160; prospicere aliquid ab interiore usque ad ultimum repraesentatur per `stare juxta ultimum', ita fit in mundo spirituali; et quia tunc a termino ad terminum prospicitur, idcirco id per illa verba in sensu interno significatur. @1 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church