5189. Venerunt spiritus antrorsum, et ante adventum eorum appercepta est sphaera ex malis; putabam inde quod venturi spiritus mali, sed erant eorum hostes; quod hostes eorum essent, comperiebam ex molesto et inimico quod inspirabant contra illos; cum veniebant, ponebant se super caput, alloquebantur me, dicendo quod homines sint; respondebam quod non homines sint praediti corpore quali homines in mundo, qui se solent ex corporis forma homines appellare; at usque quod homines sint quia spiritus hominis est vere homo; ad haec non appercepi renuentiam, quia confirmabant;
dicebant pori quod homines sint dissimiles, {1}hoc quia mihi impossibile visum, quod nempe societas dissimilium in altera vita detur, quare loquebar cum illis de eo, dicendo si causa communis ageret eos ad unum, quod usque consociari possent, quia sic unus omnibus finis: dixerunt quod tales sint ut quisque loquatur alite et tamen omnes simile cogitent; quod etiam illustrabant per exempla, per quae apparuit quod omnium perceptio esset una, sed loquelae diversa 2 Applicabant se dein auri meae sinistrae, et dicebant quod boni spiritus essent et quod eorum {2} sit ita loquendi; dicebatur de illis quod congregatim veniant, et quod non sciatur unde sunt. Sphaeram malorum spirituum percepi illis maxime infestam, mali enim sunt subjecta, quos vexant. Societas eorum quae vagabunda, repraesentata est per virum et feminam in camera, in vestit qui vertebatur in togam caerulei coloris. Perceptum quod illi referrent isthmum in cerebro qui inter cerebrum et cerebellum est, per quem fibrae transeunt et inde varie effunduntur, et quocumque vadunt aliter in externis agunt; tum quod referant ganglia in corpore, in quae influit nervus, {3}et inde in plures fibras divaricatur, quarum quaedam feruntur huc quaedam illuc, et in ultimis dissimiliter agunt, at usque ab uno principio, ita in ultimis dissimiliter quod apparentiam, tametsi similiter quoad finem; notum etiam est quod una vis agens in extremis multifariam {4}variari possit, et hoc secundum formam ibi. Fines repraesentantur quoque per principia ex quibus fibrae, qualia sunt in cerebro;
cogitationes inde repraesentantur per fibras ex principiis illis;
et actiones inde per nervos qui ex fibris. @1 i seu societas in qua nullus alteri similis, possibly an accidental omission.$ @2 i mos$ @3 qui$ @4 varietur$