Arcana Coelestia (Potts) n. 5175

Previous Number Next Number See English 

5175. Cum enim homo moritur, et in alteram vitam ingreditur, se habet vita ejus sicut cibus qui a labiis molliter excipitur, et dein per os, fauces, oesophagum, in ventriculum derivatur, et hoc secundum indolem tractam in vita corporis per actualitates;

plerique principio leniter tractantur, nam tenentur in consortio angelorum et spirituum bonorum, quod repraesentatur in cibis quod a labiis (t)primum molliter tangantur, et dein gustentur a lingua quales sunt; cibi qui molles sunt, in quibus dulce, oleosum et spirituosum statim excipiuntur a venis, et deferuntur in circulum;

at cibi qui duri, in quibus amarum, tetrum, parum nutritivum, domantur durius, demittuntur per oesophagum in ventriculum, ubi variis modis et torturis castigantur; quid adhuc duriores, tetriores et steriliores sunt, detruduntur in intestina, et tandem in rectum, ubi primum infernum, et demum ejiciuntur et fiunt excrementa; convenienter se habet vita hominis post mortem; primum tenetur homo in externis, et quia in externis vitam civilem et moratam egerat, cum angelis et spiritibus probis est, at postea externa ei auferuntur, {1} tunc patet qualis fuerat intus quoad cogitationes et quoad affectiones. et tandem quoad fines, secundum hos manet vita ejus. @1 i et per gradus ad interiora perducitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church