Arcana Coelestia (Potts) n. 5170

Previous Number Next Number See English 

5170. `Et oblitus ejus': quod significet remotionem, constat ex significatione `oblivisci', cum `non recordari' est non conjunctio, quod sit remotio, nam secundum non conjunctionem, fit remotio; quod oblivioni datur, hoc etiam removetur; se quoque ita cum sensualibus parti intellectuali subjectis habet, quae retinentur, non {1}ideo conjunguntur, nam nondum pura sunt a fallaciis, sed sicut purificantur ita conjungantur. Ast de his in capite sequente, ubi de pincerna quod recordatus sit Josephi. @1 illico$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church