Arcana Coelestia (Potts) n. 5133

Previous Number Next Number See English 

5133. `Et meminisse facias mei ad Pharaonem': quod significet communicationem cum interiore naturali, constat ex significatione `meminisse facere ad aliquem' quod sit communicare; et a repraesentatione `Pharaonis' quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095 per communicationem cum interiore naturali intelligitur conjunctio per correspondentiam; interius naturale est illud quod recipit ideas veri et boni e rationali et recondit ad usum, consequenter quod immediate cum rationali communicat; exterius autem naturale est illud quod recipit imagines et inde ideas rerum per sensualia e mundo; [2] hae ideae nisi illustrentur ab illis quae in interiore naturali sunt, sistunt fallacias, quae fallaciae sensuum vocantur; in quibus cum homo est, nihil credit {1} nisi quod cum illis concordat, et nisi{2} quod illae confirmant, quod fit si non correspondentia sit; et hoc nec fit nisi imbuatur homo charitate, charitas enim est medium uniens quia in bono ejus est vita a Domino, quae vita disponit in ordinem vera, ut forma charitatis seu charitas in imagine existat; haec forma apparet visibilis in altera vita et est ipsa angelica; omnes angeli inde sunt formae charitatis, pulchritudo ejus est ex veris quae fidei, et vita pulchritudinis est ex bono quod charitatis. @1 creditur$ @2 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church