Arcana Coelestia (Potts) n. 5118

Previous Number Next Number See English 

5118. `Et scyphus Pharaonis in manu mea': quod significet influxum interioris naturalis in exterius, et receptionis initium, constat ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit interius naturale, de qua supra n. 5080, 5095; ex repraesentatione `pincernae' quod sit exterius naturale, de qua n. 5077, 5082; `in manu mea' est apud eum; ex significatione `scyphi' quod sit id quod continet, et quoque simul id quod continetur, de qua in {1}sequente n. 5120;

inde et ex serie rerum in sensu interno, {2}per scyphum Pharaonis in manu mea, significatur influxus interioris naturalis in exterius, et receptionis initium {3}ibi. Quid naturale interius et naturale exterius, prius dictum est, quod nempe naturale interius sit id quod communicat cum rationali, et in quod rationale influit, naturale autem exterius id quod communicat cum sensualibus, seu per sensualia cum mundo, ita in quod mundus influit. {4}Quod influxum attinet, is est continuus a Domino per rationale in naturale interius et per hoc in exterius, sed quae influunt, mutantur et vertuntur secundum receptionem; apud non regeneratos vertuntur ibi bona in mala, et vera in falsa; at apud regeneratos sistuntur ibi bona et vera sicut in speculo; naturale enim nihil aliud est quam sicut facies repraesentativa spiritualium quae {5}interni hominis;

et tunc {6}facies illa fit repraesentativa {7}, cum exteriora correspondent interioribus; inde aliquatenus constare potest quid intelligitur per influxum interioris naturalis in exterius, et per receptionis initium ibi. @1 sequentibus$ @2 continens est$ @3 Before receptionis$ @4 influxus$ @5 interioris$ @6 fit facies$ @7 i interior; perhaps interioris was intended.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church