Arcana Coelestia (Potts) n. 5115

Previous Number Next Number See English 

5115. `Et illa sicut germinans': quod significet influxum per quem renascentia, constat ex significatione `germinare', seu producere folia ut postea florem, quod sit primum renascentiae; quod sit influxus, est quia cum renascitur homo, influit vita spiritualis in illum, sicut cum arbor germinat, ejus vita per calorem a sole. Homo qui nascitur, in Verbo passim comparatur subjectis regni vegetabilis, imprimis arboribus, et hoc quia totum regnum vegetabile sicut etiam regnum animale, repraesentat talia quae apud hominem, consequenter quae in regno Domini; homo enim est caelum in minima forma, ut constare potest ab illis quae ad finem capitum de correspondentia hominis cum Maximo Homine seu caelo, ostensa sunt;

inde quoque antiqui hominem appellaverunt microcosmum; vocavissent etiam exiguum caelum, si de statu caeli plura novissent; quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, videatur n. 2758, 3483, 4939; sed imprimis est homo qui nascitur e novo, hoc est, qui regeneratur a Domino, qui vocatur caelum, tunc enim implantatur bono et vero Divino quod a Domino, consequenter caelo; homo enim qui renascitur, similiter ac arbor, a semine incipit, quapropter per `semen' in Verbo significatur verum quod a bono, tum similiter ac arbor producit folia, dein florem, et denique fructum; producit enim talia quae sunt intelligentiae, quae quoque in Verbo significantur per `folia', dein talia quae sunt sapientiae; haec sunt quae significantur per `flores'; et denique talia quae sunt vitae, nempe bona amoris et charitatis actu, quae in Verbo significantur per `fructus'; talis similitudo repraesentativa est inter arborem frugiferam et inter hominem qui regeneratur, adeo ut ex arbore disci queat quomodo se cum regeneratione habet, modo aliquid de bono et vero spirituali prius sciatur: inde constare potest quod in (t)hoc somnio per `vitem' repraesentative describatur plene processus renascentiae hominis quoad sensuale intellectuali subjectum per `tres propagines', tum per `germinationem' dein postea per `maturationem botrorum in uvas', denique expresserit illas in scyphum pharaonis, et dederit ei'. [3] Somnia quae influunt per caelum a Domino, nusquam aliter apparent quam secundum repraesentativa; qui itaque non scit quid hoc aut illud in natura repraesentat, et minus qui quod aliquid repraesentet, is non aliter credere prorsus non scit quid hoc aut scit quod aliquid repraesentet, is non aliter credere potest quam quod solum comparationes sint, quales unicuique in communi loquela; sunt etiam comparationes sed tales quae correspondent et quae inde actualiter sistuntur in mundo spirituum, quando apud angelos qui in interiore caelo sunt, est loquela de spiritualibus et caelestibus regni Domini; de somniis videantur n. 1122, 1975, {2} 1977, 1979-1981.

@1 d actu$ @2 i 1976$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church