Arcana Coelestia (Potts) n. 5081

Previous Number Next Number See English 

5081. `Super binos ministros aulicos suos': quod significet a sensualibus corporis utriusque generis, quod nempe se averteret, constat ex significatione 'ministrorum aulicorum' qui hic sunt pincerna et pistor quod sint sensualia utriusque generis, de qua supra n. 5077, 5078; sensualia {1}quae corporis, nempe visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, etiam sunt `ministri sicut aulici' respective ad interiorem hominem, qui est `dominus rex', ministrant enim ei, ut in documenta experientiae veniat ab illis quae sunt in mundo aspectabili {2}et in societate humana, et sic ut intelligat et sapiat; homo enim in nullam scientiam, minus in quam intelligentiam et sapientiam nascitur, sed modo in facultatem recipiendi et imbuendi illa; id fit per duplicem viam, nempe per viam internam et per viam externam; per viam internam influit Divinum, per viam externam influit mundanum, haec intus in homine concurrunt; et tunc quantum homo se patitur illustrari a Divino, tantum venit in sapientiam; quae per viam externam, per sensualia corporis influunt, sed non influunt ex se, verum evocantur per internum hominem ut inserviant pro plano caelestibus et spiritualibus quae per viam internam a Divino influunt; inde constare potest quod sensualia corporis sint sicut `ministri aulici'; in genere omnia exteriora sunt ministri respective ad interiora; totus naturalis homo non aliud est respective ad spiritualem. Vox illa in lingua originali 2 significat ministrum, aulicum, cubicularium, eunuchum; in sensu interno per illum significatur {3} naturalis homo quoad bonum et quoad verum, ut hic;

in specie autem naturalis homo quoad bonum, ut apud Esaiam, Ne dicat filius alienigenae qui adhaeret Jehovae, dicendo, Separando separat me Jehovah a cum populo Suo: nec eunuchus dicat, Ecce ego lignum aridum; nam sit dixit Jehovah eunuchis qui custodiunt sabbata Mea, et eligunt quo delector, ac tenentes foedus Meum; Dabo illis in domo Mea, et intra muros Meos locum et nomen, bonum prae filiis et filiabus, nomen aeternitatis dabo illis quod non exscindetur, lvi 3-5;

`eunuchus' ibi pro naturali homine quoad bonum, et `filius alienigenae' pro naturali homine quoad verum; Ecclesia enim Domini est externa et interna; qui ab Ecclesia externa, `sunt naturales', qui ab interna, spirituales; qui naturales et tamen in bono, sunt `eunuchi', et qui in vero, sunt `filii alienigenae'; et quia vere spirituales seu interni non dari possunt quam intra Ecclesiam, ideo quoque per `filios alienigenae' significantur qui extra Ecclesiam sunt seu gentiles, et tamen in vero secundum religiosum suum, n. 2049, 2593, 2599, 2600, 2602, 2603, 2861, 2863, 3263; et per `eunuchos' qui in bono. @1 etiam quae corporis sunt$ @2 inque$ @3 i in genere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church