Arcana Coelestia (Potts) n. 5075

Previous Number Next Number See English 

5075. `Post verba illa': quod significet post illa quae praecedunt, constat ex significatione `verborum' in lingua originali, quod etiam sint res; hic itaque `post verba illa' est post res illas, ita post illa quae praecedunt. Quod `verba' in lingua originali etiam significent res, est quia `verba' in sensu interno significant vera doctrinae, quapropter omne Divinum Verum in genere vocatur verbum, ac Ipse Dominus, a Quo omne Divinum Verum in sensu supremo est Verbum, n. 1288; et quia nihil quod in universo existit, est aliquid, hoc est, est res, nisi sit ex Divino Bono per Divinum Verum; {1}ideo verba in lingua Hebraea etiam sunt res; quod nihil in universo sit aliquid, hoc est, res, nisi sit ex Divino Bono per Divinum Verum, hoc est, per Verbum, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;...omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est,i 1, 3. Significativa interiora vocum trahunt quoad plurimam partem originem 2 ex interiore homine, qui cum spiritibus et angelis est;

quilibet enim homo quoad spiritum suum, seu quoad ipsum illum hominem qui vivit post obitum corporis, est cum angelis et spiritibus in societate, tametsi homo externus hoc nescit, et quia in societate cum illis est, etiam est cum illis in lingua universali, ita in originibus vocum; inde est quod plura significativa vocibus indita sint, quae apparent in externa forma non congruentia, et usque in interna congruunt, ut hic `verba' quod significent res; similiter in perpluribus aliis, sicut quod intellectus dicatur `visus internus', et ei tribuatur `lux', quod animadvertentia et oboedientia `auditus et auscultatio', apperceptio rei `odoratus; et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church