5067. Quia itaque Dominus externa non curat sed interna, et interna testificatur homo non per solum cultum, sed per charitatem et ejus exercitia, idcirco Dominus respondit, `Amen dico vobis, quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum, Mihi fecistis'. Qui fratres nominantur, sunt illi qui in bono charitatis et vitae sunt, nam Dominus apud illos est quia in ipso bono; et sunt qui proprie intelliguntur per proximum; in his quoque Dominus se non manifestat, nam viles sunt respective, sed homo se manifestat coram Domino quod ex interiore Ipsum colat.