5065. Quia ter repetuntur eadem in illis quae allata sunt, (o)et quae prius, ut dictum, explicata, non opus est singillatim, seu quoad singula verbi, haec quid in sensu interno significant, exponere; hic modo dicetur quid significat quod ita responderint illi qui a dextris et ita qui a sinistris, quod nempe `non viderint Ipsum esurientem, sitientem, peregrinum, nudum, aegrotum et in carcere'; et postea quid significat 'Rex', tum quid 'justus et vita aeterna', et quid 'maledictus et ignis aeternus'.