Arcana Coelestia (Potts) n. 5060

Previous Number Next Number See English 

5060. Quinam sunt qui testibus {1} correspondent, constare mihi potuit similiter ab illis qui in contrariis amori conjugiali sunt, et testibus {1} dolorem incutiunt; societates enim cum operantur, agunt in illas partes et in illa membra corporis, quibus correspondent, caelestes `societates' in illa per influxum lenem, dulcem, jucundum, infernales qui in contrariis sunt, per influxum immitem et dolorificum; sed influxus illorum non percipitur quam ab illis quibus interiora aperta sunt, et inde communicatio perceptibilis data est cum mundo spirituali. Qui in contrariis amori conjugiali sunt, et testibus {1} dolorem incutiunt, sunt qui insidiantur per amorem, amicitiam, et officia; tales cum ad me venerunt, volebant in occulto mecum loqui, timentes valde ne quis {2} adesset; tales enim in vita corporis eorum fuerunt, et quia tales tunc, etiam tales in altera vita sunt; unumquemvis enim sua vita sequitur. [2] Assurgebat e regione circa Gehennam sicut quoddam aereum inconspicuum, fuit cohors talium spirituum; sed apparuit dein mihi solum {3} sicut unus tametsi plures essent, cui objiciebantur {4} fasciae quas tamen removere sibi videbatur, quo significabatur quod removere vellent obstacula, taliter enim cogitationes et molimina mentis apparent repraesentative in mundo spirituum, et cum apparent, appercipitur ilico quid significant;

postea videbatur sicut exiret e corpore ejus quidam parvus niveus, qui accessit ad me, per quod repraesentabatur cogitatio et intentio eorum, quod induere vellent innocentiae statum ut nemo quid tale de illis suspicari posset; is cum venit ad me, demisit se versus lumbos, et circum utrosque (t)quasi se flectere videbatur, quo repraesentabatur quod in casto amore conjugiali se sistere vellent {5}; dein circum pedes per flexus spirales, quo repraesentabatur quod se insinuare vellent per talia quae in natura sunt jucunda;

tandem ille unus (o)parvus paene inconspicuus factus est, quo repraesentabatur quod prorsus latere vellent. [3] Dictum mihi ab angelis quod talis insinuatio illis sit qui insidiantur in amore conjugiali nempe qui in mundo insinuaverunt {6} se fine adulterandi cum uxoribus, loquendo caste et sane de amore conjugiali, infantibus adblandiendo, laudando maritum quocumque modo, usque ut credatur amicus, castus, et insons, cum tamen est dolosus adulter. Quales itaque sunt, ostensum quoque est; illis enim peractis, niveus ille parvus conspicuus factus est, et apparuit furvus et nigerrimus, et praeterea deformissimus; ejectusque est in infernum suum, quod etiam erat profunde sub media parte lumborum; ibi degunt in excrementitiis foedissimis; suntque etiam ibi inter latrones qui referunt sensum communem involuntarium, de quibus n. 4327. Locutus sum cum talibus etiam dein, et mirati sunt quod aliquis conscientiam pro adulteriis habeat, nempe ut ex conscientia non concumbat cum alterius uxore cum licet; et cum locutus sum cum illis conscientia, negarunt quod alicui sit conscientia; dictum mihi quod tales utplurimum sint ex orbe Christiano, ac raro aliqui ex aliis partibus.

@1 A d inguinibus, i testibus$ @2 aliquis$ @3 solummodo$ @4 i quasi$ @5 A d essent, i se sisterent$ @6 insinuant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church