5031. `Et factum': quod significet statum novum, constat ex significatione `factum' seu fuit quod involvat novum quid seu statum novum, de qua n. 4979, 4987, 4999, hic statum boni naturalis spiritualis, qui repraesentatur per `Josephum', postquam ei ultimum veri abstractum est, ita postquam (t)nulla amplius conjunctio erat cum vero et bono naturali non spirituali.