503. Perceptivum Ecclesiae Antiquissimae non solum constabat in eo quod perceperint quid bonum et verum, sed in felici et jucundo bonum agendi; absque felici et jucundo bonum agendi, perceptivum non est vivum, sed inde vivit; vita amoris et inde fidei qualis fuit Antiquissimae Ecclesiae, est vita dum in usu seu in bono et vero usus; ex usu, per usum et secundum usum datur vita a Domino; inutili nulla potest esse vita, nam quicquid inutile est, rejicitur: in illo fuerunt similitudines Domini; quare etiam in perceptivis facti sunt imagines; perceptivum est nosse quid bonum et verum, ita quid fidei; qui in amore est, is non delectatur nosse, sed facere bonum et verum, hoc est, usui esse.