5025. `Dicendo, Venit ad me servus Hebraeus quem adduxisti nobis': quod significet servum illud, constat ex illis quae supra n. 5013 dicta sunt; hic per servum illud intelligitur verum et bonum spirituale, quod hic jam est `Josephus'; hoc naturali non spirituali apparet ut `servum', ut pro exemplo: verum et bonum spirituale vult ut homo nihil voluptatis habent in dignitatibus et in aliqua supereminentia super alios, sed in officiis erga patriam, et erga societates in communi et {1} particulari, ac ita {2} voluptatem habeat in dignitatem usu; mere naturalis homo prorsus ignorat quid sit haec voluptas et negat quod sit, tametsi is ex hypocrisi etiam simile dicere potest, at usque voluptatem ex dignitatibus propter se `dominum' facit, et voluptatem ex dignitatibus propter societates in communi et particulari facit `servum'; se enim in singulis quae facit, intuetur, et societates post se, quibus tantum favet quantum illae sibi. [2] Sit quoque pro exemplo: si dicitur quod usus et finis faciat ut sit spirituale vel non spirituale, usus et finis propter commune bonum, Ecclesiam, et regnum Dei quod sit spirituale, at usus et finis propter se et suos praevalens super priorem quod sit non spirituale, hoc quidem naturalis homo agnoscere potest ore sed non corde, ore ex intellectuali instructo, non corde ex intellectuali per cupiditates destructo; ex hoc facit usum et finem propter se dominum, (c)ac usum et finem propter commune bonum, Ecclesiam, et regnum Dei, servum, immo dicit corde, Quis usquam aliter esse potest? [3] Verbo, naturalis homo quicquid aspicit ut separatum a se, hoc prorsus vilipendit et rejicit, et {3} quicquid aspicit ut sibi conjunctum, hoc aestimat et acceptat, non sciens nec scire volens quod spirituale sit aspicere unumquemvis ut sibi conjunctum qui in bono est, sive ignotus sive notus sit; et aspicere unumquemvis ut a se separatum qui in malo est, sive notus sit sive ignotus;
conjungitur enim tunc cum illis qui in caelo sunt, et disjungitur ab illis qui in inferno; sed quia naturalis homo voluptatem inde non sentit, non enim recipit influxum spiritualem, ideo spectat illud ut prorsus vile et servum, ita sicut nihili respective ad voluptatem quam sentit, quae influit per sensus corporis et per cupiditates amoris sui et mundi; sed haec voluptas est mortua quia ex inferno, at voluptas ex influxu spirituali est viva quia per caelum a Domino. @1 i in$ @2 i ut$ @3 at$