Arcana Coelestia (Potts) n. 501

Previous Number Next Number See English 

501. Ecclesiae temporum tractu sibi succedentes, et quarum una ab altera dicitur nata, se habuerunt sicut se habet cum fructibus aut cum eorum seminibus, quod in medio illorum seu in intimis sint fructuum quasi fructus, seu seminum quasi semina, ex quibus vivunt quasi ordine succedentia; nam quo remotius inde versus peripherias, eo minus essentiae fructus aut seminis, usque tandem ut sint modo cuticulae seu involucra, in quae fructus aut semina desinunt. Aut sicut in cerebro, in cujus intimis sunt subtilia organica, substantiae corticales dicta, ex quibus et per quae animae operationes procedunt; ex quibus ordine succedunt puriora involucra, tum densiora, tandem communia quae vocantur meninges, quae terminantur in adhuc communioribus et tandem in communissimo quod est cranium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church