5009. `Et fugit et exivit foras': quod significet quod non ei verum per quod se defenderet, constat ex significatione `fugere et exire foras' postquam reliquit vestem quod sit quod separatio facta sit, seu quod nihil commune amplius esset, consequenter quia `vestis' est verum ultimum, quod non ei verum per quod se defenderet, de qua re videantur quae mox supra n. 5008 ad fin. ostensa sunt.