Arcana Coelestia (Potts) n. 4987

Previous Number Next Number See English 

4987. `Et factum post verba haec': quod significet tertium, statum constat ex significatione `factum' {1}vel fuit quod involvat novum quid, {2}ut supra n. 4979, proinde hic statum tertium; et ex significatione `post verba haec' quod sit post illas res transactas. In lingua originali non distinguitur una series ab altera per signo interstitialia ut in aliis linguis, sed apparet sicut continuum a principio ad finem: illa quae in sensu interno quidem similiter continua sunt, et fluentia ab uno statu rei in alterum, at cum unus status terminatur et alter succedit qui insignis est, indicatur per `fuit' vel `factum'; et mutatio status minus insignis per `et', quapropter illa tam frequenter occurrunt. Hic status qui tertius est, de quo nunc agitur, est priori interior. @1 seu$ @2 de qua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church